monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 21, 1
Simile autem huic tradunt argumentum ad inveniendam diem Calendarum promptissimum, ita duntaxat, ut aliis utens regularibus, quod in hoc per epactas facis, in illo facies per concurrentes septimanae dies. Habet ergo regulares Ianuarius II, Februarius VI, Martius V, Apriles I, Maius III, Iunius VI, Iulius I, Augustus IIII, September VII, October II, November V, December VII. Qui videlicet regulares hoc specialiter indicant, quota sit feria per Calendas, eo anno quo septem concurrentes adscripti sunt dies; caeteris vero annis addes concurrentes quotquot in praesenti fuerint adnotati ad regulares mensium singulorum, et ita diem Calendarum sine errore semper invenies.